monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 43
Quia quemadmodum corpus Filii mei in utero Virginis surrexit, sic etiam et nunc caro eiusdem Unigeniti mei in sanctificatione altaris ascendit. Quid hoc? Nam spiritus hominis qui invisibilis existit sacramentum hoc quod in obligatione hac invisibile est invisibiter suscipit, corpore hominis quod visibile est oblationem istam quae in sacramento visibilis existit visibiliter accipiente, ita tamen unum sacramentum existentibus, sicut Deus et homo unus Christus est, et ut anima rationalis et caro mortalis in homine unus homo existit; quoniam homo qui recta fide me inspicit, cum sacramentum istud accipit, ad sanctificationem sui illud fideliter suscipit. Quid hoc? Filius meus mirabiliter natus est ex integerrima Virgine, cuius caro in delectatione libidinis nunquam efferbuit semper intacta manens; quia vas ipsius Virginis mundissimum fuit: in quo ipsum Unigenitum meum incarnari voluit. Unde non permisi ut vas ipsum ipsius suavissimae Virginis in calore ardoris difflueret: quoniam in eo Filius meus humanum corpus mirabiliter suscepit.